« »
 
[]« Pictura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 315a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PICTURA
PICTURA, Modus agri, vel vineæ. Hugo Flaviniac. in Chronic. pag. 135 :
Cum silvis et pratis ad eandem Ecclesiam pertinentibus, et Pictura vineæ una, et molendino uno, etc.
Tabularium S. Vitoni Virdunensis :
Dedit... super Mosam in finibus Novæ-villæ 18. Picturas vinearum, cum silva circumposita, quas dedit dominus Gaufredus Episcopus ad consecrandum sanguinem Domini.
Charta Egberti Archiepiscopi Trevirensis ann. 981. apud Browerum in Annalib. Trevir. :
In Castenich quoque Picturas 4. in Burbracho Picturas tres cum omnibus ad easdem rite pertinentibus, etc.
Vide Pedatura.
P. Carpentier, 1766.
Glossæ Cæs. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 670. col. 2 :
Habent curtiles duos et faciunt Picturas duas (modo appellamus Picteren) et trialas tres.
Et pag. 671. col. 1 :
Facit pagines septem. Sunt autem ibi Pictiren quinquaginta octo, qui mansi appellantur ibidem ; sed non sunt veraciter mansi.
Guerardo, Pars vineæ pecturis circumclusa. Certe pictura idem valet quod pectura in Cod. Lauresham. num. 3672. tom. 3. pag. 212 :
Facit... Picturas in sepe et in grania.
Vide Pittura.